Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

560 inspectio cordis me tractata es, refecta es. Sed gratias referre loco mercedis teneris, Pocillatori tuo, Dapifero tuo, huic inquam Domino, qui te suo convivio excepit, carne pavit, potavit sanguine. Exemplo tibi sint caelestes aviculae, quae accepta humi esca in aera subvolant, dulce melos promunt, quasi suo nutritori Deo gratias reddentes; sint iumenta, quae suis dominis labore compensant victum et magno fructu; sint horti, qui sua ubertate diligentem culturam et irrigationem refundunt possessoribus. Avis es et quidem pullus Aquilae provocantis te ad volandum; ergo in aera mente sublatas occine Deo grates, qui tibi pabulum curavit. Iumentum Christi es, ergo illi tuum victum milleno fructu compensa. Hortus conclusus es, ergo magna bonorum operum ubertate culturam et irrigationem tuo Hortulano, caelesti Sponso, repende. 2. “Quid bibemus?” (ibid.). Considera, quomodo provisor optimus Deus nullis suorum necessitatibus unquam deest. Ne multa huius rei documenta afferam, scis, Hebraeos ab illo caelesti manna in eremo nutritos esse, non ad saturitatem solum, sed etiam ad delectationem129. Scis iis aquam ex petra propinatam130, nunquam defuisse vestitum131, nunquam auxilia quavis in re; ac demum ad lacte melleque fluentem regionem introductos, eam possedisse. Tu quoque particeps istius es hac luce providentiae factus, cuius animam deficientem prae ariditate suo sanguine, potu nempe [f.80r] suavissimo, Dominus providentissimus refocillavit; non tantum ob necessitatem, sed etiam propter delicias, consolationem. Hoc tamen idcirco putes ab eo factum, ne quaereres alia vana solatia temporeque adversitatis ab illo non recedas. 3. “Quo operiemur?” [ibid.]. Perpende superfluam esse in Dei servis de cibo, potu, indumentis aliisque similibus, cogitationem. Qui namque fieri possit, ut ille 129 Cf. Deut 8, 3. 16; Ps 77, 24; Io 6, 31. 49. 130 Cf. Ex 17, 6; Ps 104, 41. 131 Cf. Deut 8, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==