559 recollectiones in dominicis 2. “Aut enim unum odio habebit” [ibid.]. Considera, quod, cum servires mundo v[?]a, odiomaximoDeum prosequereris. Tu quidem id non advertebas, sed illa ipsa occulta mundi dilectio, nihil aliud erat, quam apertum erga divinam Maiestatem odium. Non poteras enim utrumque amasse: et mundum et Deum; cum non patitur duos soles Olympus127, cor amatores; amans itaque mundum, cui servivisti, Deum oderas, quod non sensisti. Nunc Dei spontaneum factus mancipium, totum cor illi debes transcribere: et iam vice versa mundum, priorem dominum aeterno odio prosequi. Vide itaque, actibus Dei amorem probes. a lectio minus probabilis: “re”, semper tamen inexplicabilis 3. “Ne solliciti sitis” (Mt 6[, 25]). Adverte, quali quamque pio ac munifico Domino adhaesisti. Mundo hactenus famulatus quid retulisti mercedis? Hic autem monet, ne de ulla re sollicitus sis, sed in illo ipso tam temporalium, quam aeternorum bonorum spem conicias. Et quantum ad corporis attinet necessitates, exemplum tibi proponit volatilia caeli; quae neque serunt, neque metunt, neque congregant in horrea et Pater caelestis alit illa: apud quem multis passeribus tu melior es128. Quantum vero necessitates animae concernit, illius est bonitatis has tibi providere, qui monuit suos [f.79v] omnes servitores: “Ne solliciti sitis animae vestrae” [ibid.]. Cur ita? Nam idem, qui magnam corporum habet curam, maiorem gerit curam animarum. En et hodie non gratis ad mensam te suam admittit; multa profecto bona, si bene dispositus acceperis, tibi collaturus. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Quid manducabimus? ” (Mt 6[, 31]). Cessa, iam cessa, anima mea et noli conqueri amplius de pabulo tuo; sed cogita potius illius de solutione. Tam saturata es, iam pota; iam non esuris, non siti premeris; abundantissime, lautissi127 Olympus, -i “Translate a Poetis pro caelo ponitur ... Caelum dicunt Graeci Olympum. Virg.” In FLL. s.v. Olympus. 128 Cf. Mt 6, 26; Me 10, 31; Lc 12, 7.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==