Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

558 inspectio cordis 3. “Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo” (Lc 17[, 18]). Cogita, pro singulis quidem gratiis Deum esse laudibus extollendum, sed tamen pro spirituali refectione singularis a nobis gloria illi reddenda exigitur. In hoc enim convivio et creationis beneficium commemoratur et redemptionis in memoriam redu[c]itur et vocationis revocatur in mentem. Nam si divina visione fruereris in caelis, contemplarerisa ibi gratias omnes tibi collatas, et simul omnes singulari modo studeres compensare: cur non idem facias cum eundem corde tenes? a in ms. erronee: “comtemplareris” Dominica XIV Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Nemo potest duobus dominis servire” (Mt 6[, 24]). Considera dominos esse duos, Deum et mundum; spiritualia, et carnalia desideria: amorem proprium et amorem Dei. Te nunc meliori Domino per ingressum Religionis adhaesisse; bellum itaque alteri a te esse denuntiandum, inferendum. Nec dubites caelestes tibi suppetias ad id feliciter continuandum adfore, modo certare ut debes velis. Prosperatur a Deo illorum dimicatio, quorum vocatio ad pugnam ex Deo fuit. Aggredere itaque, quidquid mundani, quidquid pravorum [f.79r] desideriorum, quidquid amoris proprii in te continetur vel iterum iam alteri Domino consecratam mentem invadit, aut extirpare, aut fortiter retundere. Desideria vero illa tibi amplectenda esse persuadent, quaete ad contemptum tui, propagationem gloriae Dei, zelum religionis trahendo cum tua vocatione conveniunt. Porro amor tui sic tibi sit extinguendus, ne unica quidem ipsius scintilla supersit. Evenit sae- pius, ut extinctum post incendium occultati alicubi ignes rursus grassentur;: ita proprii amoris negligenter aliqua relicta scintilla priore maius incendium solet excitare. Quare pete, ut uberrimis lachrymarum fluentis totaliter hos ignes Dominus tuus in sanctissima Communione obruat et extinguat.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==