557 recollectiones in dominicis Deus homo facit, ut quasi minuens suam potentiam et tam late extendi non posse declarans, ut si quis non ostendens se sacerdoti velit ab illo mundari, non possit. Quanta reverentia tibi sunt igitur colendi sacerdotes, quibus tantum honoris Deus ipse contulit, ut quae illorum officium concernerent, facere noluerit. Sed o mi Iesu! quoniam tu quoque Sacerdos in aeternum secundum ordinemMelchisedech esse diceris, ipsum te hodie adeo, per te a lepra spirituali mundari cupio. Utere ergo tua potentia, officio, misericordia, bonitate. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Unus autem ex illis” (Lc 17[, 15]). Considera decem leprosos fuisse a Christo sanatos et solummodo unum ad gratias agendas comparuisse. Sic quoque caelestis idem medicus hodierna multarum animarum toto orbe lepram purgavit luce: at sane plurimas earum esse, quae pro tanto beneficio nullas grates rependerunt; plurimas, a quibus ieiunae, steriles ac exiguae sunt relatae; plurimas, quae illico post mensam Domini ad pocula sese cisternasque turbidas Aegypti, receperunt; hoc est, mundanas delicias, carnalesque illecebras. Tu igitur unum illum Samaritanum imitare et reversus ad cor Medico tuo ibidem collocato immortales gratias pro curatione spiritus persolve. Praestat enim unum infidelem sequi in gratiis referendis, quam multos fideles in reticendis. [f.78v] 2. “Nonne decem mundati sunt?” (Lc 17[, 17]). Expende diligentius, ingratitudinem esse causam, ob quam tibi maiores favores et frequentiores gratias divina bonitas subtrahat; aut non concedat. Qui namque unius ingratus est, plurimis beneficiis indignum se reddit. Adeo hoc vitium ingratitudinis etiam gentiles odere, ut eo nullum peius esse censerent. Proinde considera, quid acturus hodie sis gratiarum Domino pro sanctae Communionis beneficio; vide ne canibus deterior sis, qui frustum aut micam proiecti panis saltem caudae gracili motu recompensant.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==