Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

54 norma vitae i-i om. (NVC) j “legatur” (NVC) k “erubuerit” (NVC) NB: ita etiam fuit in NVR, sed postea correctum est. a “Unde” (NVC) 3. Et quoniam obedientia castitatem custodit, et paupertas nutrit, ideo studiosus puritatis animus in illis se exerceat, et hanc possidebit. Quanquam bad angelicam istamb virtutem conservandam plurimum quemque iuvare poterit oculorum modestia animique frequentissima in Deum elevatio; fuga otii, confabulationum, inutilis lectionis, periculosae conversationis prudens declinatio; cellae amor etc clausurae aestimatio; Spiritus Sancti, Deiparae [p. 16:] Virginis, Angeli Custodis, Sanctid Iosephi[s], Sanctarum Virginum ardens invocatio. b-b “ad hanc angelicam” (NVC) c om. (NVC) d “Divi” (NVC) Superiores autem adlaborabunt, ne quem in tantae virtutis aliquod discrimen praecipitent, aut in eo positum negligant, utpote rationem sibi commissorum strictissimam Deo reddituri. Caput IV De Mortificatione 1. Ad internam mortificationem passionum, concupiscentiarum, proprii iudicii et voluntatis, sine qua vetus Adam nullo modo exui potest42 et in qua vos decet esse probatissimos, plurimum etiam facit corporis castigatio. “Mortificate membra vestra” a(inquit Sanctus Paulus)a “quae bsunt super terramb”(cCol 3c[, 4]). respicientia, cf. e.g. Positio, p. 399 (Doc. XI, 4, §12). In aliis locis Normae Vitae sermo est de “summa paupertate” Marianorum sub aspectu virtutis paupertatis, uti de eorum conditione stabili (cf. supra, 2; infra, cc. IV, 2. 4. 5; V, 9, in fine; VII, 4). Hic autem sermo est de spiritu “summae paupertatis”, in quantum significat gaudiosam acceptationem, immo studium, paupertatis dolorosae. P. Papczyński adhortatur suos religiosos ut privationes materiales non solum patienter ferant, sed etiam ut gaudeant in Domino si quando ipsis revera summae paupertatis effectus, in imitatione Regis indigentiae, experiri contigerit. Cf. Krzyz., 28-32. 441-443. 42 Cf. Eph 4, 22; Col 3, 9; Rom 6, 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==