53 de obedientia, paupertate, castitate mensa vivere. Haec autem facultas potissimum senibus ac aegris tantum concedenda, praeviso omni detrimentob. cUnde etiam nullus vestrum sine eadem Superiorum venia quidpiamc a quoquam dsive domestico sive externo recipiat, nequed cuiquam tradate.37 a-a om. (NVC) b-b “sub excommunicationis poena retinebit” (NVC) c-c “Nihilque” (NVC). d-d “sine expressa Maiorum facultate accipiet, nihil” (NVC) e “tribuet, etiam domestico” (NVC) fPatrimonium autemf et gsi quae bonag habuerit in saeculo, hante professionem [p. 15:] disponat, nisi aliquo casu fuerit impeditus, tum id professione facta quam citissime expediat, cum Dominus noster aperte pronuntiaverit: “Omnis [...] qui non renunciat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus” (Lc 14h [, 33]).38 f-f “Tametsi patrimonium” (NVC) g-g “bona omnia, si quae” (NVC) h-h “cuivis licitum erit, vel ante, vel post professionem, vel in favorem consanguineorum, vel in pia opera disponere” (NVC) Caeterum, ne ob rigidiorem inopiam socii desides in obsequio Dei sint, Superiores illis omnia sufficientia iiuxta leges nostrasi, non tamen superflua, quantum poterunt in Domino, providebunt. Quamvis unumquemque deceat memorem esse, quin imitatorem, caelestis Regis indigentiae, qui nec proprium tectum habuisse legiturj39 et aliquando sitiens aquam petiisse non erubuitk.40 Quocircaa et vos in summa paupertate constituti41 summopere exultate, quod tunc veri Christi Domini discipuli possitis esse et sequaces. 37 Cf. Const.S.P., P. II, c. V, nos. I, II. 38 Cf. ibid., P. I, c. III, no. II, ubi etiam dicitur quibus bona disponenda sunt. 39 Cf. Mt 8, 20; Lc 9, 58. 40 Cf. Iob 4, 7. 41 P. Papczyński ingrediens anno 1654 Institutum Scholarum Piarum adhuc in eo primordiam praxim “summae paupertatis” a Fundatore huius Instituti, S. Iosepho Calasanctio, praescriptae, invenit et in ea sibi apprime complacuit; cf. Apologia, no. 35: SH, pp. 60-62 (ed. FHM). Post suum egressum ex Scholis Piis P. Papczyński amorem “summae paupertatis” integrum usque ad mortem conservavit. Quapropter seipsum et suos filios spirituales Marianos “in summa paupertate” constituit. Nil mirum proinde quod paupertatem Marianorum uti “summam paupertatem” agnoscunt etiam documenta ecclesiastica Institutum Marianorum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==