Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

55 de mortificatione a-a “inquit S. Paulus,” (NVC) b-b “militant contra animam” (NVC), sed non sunt verba S. Pauli et probabiliter inspirantur a 1 Pet 2, 11 c-c om. (NVC) Itaque cibus vester moderatus sit, qui famem arceat, non satiet; leguminibus, herbis, radicibus, pulmentis non exquisite confectus. Carnesd (exceptis einfirmis, debilibuse, senibus, viatoribus) ne comedatis; butyrum tamen, aut aliquam pinguedinem pro condimento adhibere fas erit. At extra domos vestras, quod fuerit vobis appositum, cum Dei benedictione moderate sumetis. d “Carnem” (NVC) e-e “debilibus, infirmis” (NVC) 2. Potus vester ordinarius aquae deberet esse latex; alium pro Superioris arbitrio, si habueritis, parce bibetis, excepto cremato, quod vobis interdictum esto.43 [p. 17:] Extra mensam vero nemini absque Superiorisf licentia quicquam sumere liceat, nec extra domum. f “Superiorum” (NVC) Frequenter cogitate: escam quidem ventri, at ventrem vermibus destinatum esse. Sic naturam paucis contentam reddetis et spiritum vegetiorem. Sane “initium vitae hominis aqua et panis” [Eccli 29, 28] fuit, et cum sic homog epulabatur, diutius vivebat. Nunc abundantia dapum morbos parit, vitam abbreviat, orcum pandit. Utique is, qui “epulabatur quotidie splendide [...], sepultus est in inferno” [Lc 16, 19. 22]. g om. (NVC) Contenti ergo estote vili et pauco cibo ac potu, et non murmurate propterea adversus quenquam. Si enim viderit Superior in Domino, posse aliquid ultra duo fercula apponi, utique prudentiae hoc eius relinquitur, praesertim tempore magnarum celebritatum et menstruae recreationis.44 Hanc enim legem 43 Cf. Positio, 343 (Doc. X, 3); 498 (Doc. XII, 5); 502 (Doc. XII, 6, 5tum). 44 Ignotae sunt nobis regulae circa hanc menstruam recreationem. In prima parte saeculi XVIII Mariani introduxerunt usum recreationis hebdomadariae, sed

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==