554 inspectio cordis prius est expianda tibi non levibus profecto exercitiis poenitentiae contracta ex innumeris vitiis turpitudo cavendaeque omnium culparum sordes, quibus inficeris omni momento. Quod igitur ad hanc beatissimam visionem tibi est impedimento, perfringe, reseca, amove. In tua potestate divina fruitio (non hoc absolute intelligas) est. Nemini se Deus negat; qui velit hunc intueri, dispositus ut fas est, accedat. 3. “Non viderunt” (Lc 10[, 24]). Si discipuli Christi, vel ipsius Magistri testimonio, feliciores Patriarchis, Prophetis et reliquis antiquae legis Patribus dicuntur, ideo quod eum docentem audierint, miracula patrantem viderint, vocantique adhaeserint. Quanta felicitate hodie tu afflues, quando eundem, licet sub velo panis latentem, videbis et, quae maior felicitas erit, illo fruere, cum se in os tuum, cibus suavissimus, demittet, cum dulcedine mira cor exhilarabit. Admirare illius clementiam (aliud enim vix facere possis), quia, quod sanctissimis illis veteribus viris denegavit aut non fecit, hoc ultro tibi offeret, cum se non videndum solum, sed etiam manducandum praebebit. [f.77r] Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Quidam legis peritus surrexit tentans illum” (Lc 10[, 25]). Expende, quam multoties multarum rerum scientia obsit veritati ac proinde et saluti. Inde tot increduli Pharisaeorum, tot pertinaces haereticorum propter nimium scire praecipites in Acheronta deciderunt. Nec pauci fuerunt illorum, qui huius Sanctissimi Sacramenti sublimitatem, mysterium essentiamque oppugnantes, eo contumaciam ob suam puniendi amandati sunt. Tu gratias persolve magnas Deo, quod tibi tantam fidem infuderit, quanta circa hoc profundissimum mysterium requiritur: cuius etiamnum actum elicias. a2. “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?” (ibid.). Considera, magis curiosam, quam necessariam quaestionem ab isto evangelico adolescente motam fuisse. Si enim serio de via
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==