Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

555 recollectiones in dominicis salutis interrogasset, venditis omnibus, secutus fuisset Christum Dominum, prout ipsi responsum fuit. Sic, tu, videris tibi studio perfectius vivendi correptus ad sacram mensam accessisse, sed cum eadem navi, ut ante, naviges, cum iisdem imperfectionibus scateas, cum nihil emendationis appareat in te, profecto ex talibus consequentibus non bonis colligitur antecedens non bonum fuisse; nempe te, potius ut consuetudinem adimpleres, quam ut perfectionem curares maiorem, ad sanctissimam Eucharistiam adivisse; quod sane perfectionis amantium non est.a a-a Totum hoc punctum in ms. cancellatum est, indubitanter quia per errorem non consideratur ibi quaestio Legisperiti, sed illa similis Adolescentis (cf. Mt 19, 1622) 3. “Diligeb” (Lc 10[, 27]). b “Diliges” (BSV) Perpende, amore divino tolli amorem mundi aut suffocari. Sicut enim mors divellit animam a corpore; sic amor Dei, mundi, et cuiusvis rei vanae amorem divellit a corde. Hinc illud huic loco aptissimum Salomonis sapientissimi: “Fortis est ut mors dilectio” [Cant 8, 6]. Quamobrem, si adhuc aliquae scintillae, sive proprii, sive mundi amoris in te reperiuntur, amorem Dei, quamvis modo [f.77v] primum a te sumpti, perfectum scias tibi deesse. Quem tamen tanto maiori contentione procurare debes, quanto certius aeternae Veritatis dictum sit: in amore Dei ac proximi vitam aeternam consistere confirmantis. Dominica XIII Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe” (Lc 17[, 12]). Considera non ausos fuisse viros illos leprosos propius accessisse Servatorem suae conscios turpitudinis, sed a longe stetisse.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==