Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

553 recollectiones in dominicis Hoc si feresb, evidentissimum signum, tibi hodierna Communione a Iesu aures esse apertas solutamque linguam, habebis. b in ms. erronee, uti videtur: “feris”; attamen huius verbi posset dari etiam haec hypothetica correctio: “feceris”. Dominica XII Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Beati oculi, qui vident” (Lc 10[, 23]). O infelicem te! anima mea: caeca es, capta lumine; erras, erras vehementer, quia non vides, qua tibi via ad aeternitatem sit eun- dum felicissimam. Quot annorum spatio per plateas, vicosque mundi quaerens Iesum currebas; at intus illee fuit123, quem misera non vidisti. Quin domum eius, Religionem, ingressa praesentem hic nondum conspicis, nondum habes ob oculos. Testes sunt tot imperfectiones tuae, tot imo scelera; quae profecto non patrarentur a te, si praesentia Numinis haberetur. En hodie ipsissimum accedis et corpus eius, iam non videre dicam palpareque, sed manducare tibi licebit. Beati erunt [f.76v] oculi tui, si, antequam te illi et ille se tibi praesentabit, viderint, quot vitiis scates, quot es immunditiis defoedata! Age, lachrymis ocius emunda te, ne bilem moveas Sponso, si in tam foedo cubiculo eum collocaveris. 2. “Quae vos videtis” (ibid.). Quid usurpabant oculis discipuli Christi? tuum Salvatorem, anima mea. Quod si in huius solius visione felicissima consis- tit optatissimaque beatitudo, quanto conatu, quo desiderio tibi exoptanda et quaerenda est, expende. Verumtamen, cum scias: “Nihil coinquinatum” intrare posse “in regnum caelorum”124; atque increatum illum Solem in perpetuas lucentem aeternitates intueri, 123 Cf. supra, Dominica Infra Octavam Eppiphaniae, Ante Sanctissimam Communionem (ASC), § 2, n. 25; etiam: Augustinus, Confessiones, Ratisbonae 1926, 485 (l. X, c. 27): “Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quaerebam”. 124 Cf. Apoc 21, 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==