Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

552 inspectio cordis tenderent plurisque terrae bona labilia, quam aeternas caeli opes forent aestimaturi. Idcirco ingemuit, quod infinito precio ab illo nobis emptam Patriam, sive redemptam, infiniti mortales adeo flocci facturi essent, ut pro vilissima et faetidissima peccati alicuius voluptate illam inferno commutarent. Disce, tu, caelum saepius suspicere et ingemiscere, quod tam diu ab eo exsules implorareque per assidua suspiria divinam opem, ne illud penitus aliquando propter ultimum scelus amittas. 2. “Praecepit illis, ne cui dicerent” (Mc 7[, 36]). Expende, qualiter attendat Dei Filius, ut se non revelet, ut opera sua lateant. Quod facit, non metuens elationem, sed exemplum tibi praebens, ut non efferaris bonis, ut lateas, ut occultare te propter mille pericula discas. Quod quanto studio tibi agendum est, siquidem Deus, qui per opera sua debuit inclaruisse, ut in eum omnes crederent, tanquam mirabilium patratorem, vult abscondi suum praesens miraculum praecepitque illis, qui mutum surdumque eundem [f.76r] adduxerant, “ne cui dicerent”. Tibi quoque, si iam apertae sunt in sanctissima Communione aures et solutum linguae vinculum, praeceptum esse scias, ut nemini dicas; non quod dona Dei non sint revelandaa, sed quod illorum iactantia sit periculosa. a in ms. erronee: “revelenda” 3. “Bene omnia fecit” (Mc 7[, 37]). Considera laudandos esse homines, qui debitam Christi operibus laudem non denegarunt, sed admirati dicebant: “Bene omnia fecit; et surdos fecit audire, et mutos loqui” [ibid.]. Maius aliquid tu praestabis: si in varias tribulationes, cruces, calamitates, persecutiones tentationesve Dei nutu coniectus, lae- tissimus occinas: “Bene omnia fecit”. Si iniuriis a quopiam petitus, contemptui risuique expositus, innocenter accusatus, inique punitus, idem hilari fronte cantilles: “Bene omnia fecit”. Si domi odio habitus, foris invidia laceratus, hinc morbis tortus, inde linguis improborum concisus, forti pectore dicas: “Bene omnia fecit”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==