551 recollectiones in dominicis Quantum malum est haec in religioso homine surditas, inobedientiamdico! quantummalumest haec oris damnosa clausura, orationis inquam nullum exercitium. Cum enim duobus his omnis Religio floret ac perennat, virtute obedientiae et studio orationis, quis illum non periisse conclamet religiosum, qui nec obediat, nec oret? Vide, utrum simili modo non sis mutus et surdus; et quantocius ad Christum Dominum propera, ut et aures et linguam tuam resolvat, hoc est, virtutem obedientiae, gratiamque devotionis tibi donet. 2. “Apprehendens eum de turba seorsum” (Mc 7[, 33]). En tibi doctrinam, aurium defectuique oris medendi, obedientiae virtutem et devotionis gratiam acquirendi: nimirum, Fugam turbae et solitudinis amorem. Ideo enim rebellis es et tepidus, quod in turba spiritum omnem dissipasti: quem aliter congregare non possis, nisi te seorsum contineas, nisi extra turbam recolligas. Hic ergo stans in abscondito recollectioni animi tui serius incumbe cogitaque sedulo quomodo obedientiae defectum suppleas et primo corrigas; quomodo spiritus fervorem restaures et contineas, ut amplius non sis surdus et mutus. 3. “Deprecabantur eum” (Mc 7[, 32]). Perpende, quod quemadmodum sanitas corporis seriis precibus a [f.75v] Domino expetenda est; hinc istius surdastri mutique hominis adductores Dominum, ut ipsi auditum et loquelam res- titueret, deprecabantur. Ita mentis sanitatem, quae in virtutibus infusis posita est, nonnisi multis orationibus a Deo obtineri. Deprecaberis igitur eum, ut, qua bonitate hunc evangelicum surdum fecit audire mutumque loqui, hac tibi sanam mentem tribuat, illam omnigenarum virtutum pulcherrimo vestiens ornamento. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Suspiciens in caelum ingemuit” (Mc 7[, 34]). Gemit Christus, etsi non habeat opus gemitibus. Credo tamen illum caelos suspicientem ingemuisse, quod raros videret futuros, qui iam reseratas per illum caelestis regiae portas ingredi con-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==