550 inspectio cordis rans psaltes, non immerito Deum rogabat: “Concutec timore tuo carnes meas” [Ps 118, 120]. c “confige” (BSV) Itaque vanam laetitiam laetamque fiduciam, quae tibi ex operibus quibusdam bonis nascitur, comprime ac potius defectus proprios expendens cum tremore, time iudicia Dei, quae sunt abyssus multa. 3. “Percutiebat pectus suum” (ibid.). Divinam misericordiam contemplare; cuius hodiernum publicanum vides fieri participem adeo, ut ipsius Dei Filii testimonio, “d iustificatus in domum suam abiverite” [Lc 18, 14]. d add. “descendit him”(BSV) e om. “abiverit” (BSV) Magna igitur cum fiducia tuas imperfectiones in immensa huius divinae misericordiae abysso disces immergere: neque ullum unquam licet ipso Iuda sceleratiorem hominem instar Pharisaei contemnere, quodve gravius est, condemnare praesumes. Imo, omnibus aperta Dei esse viscera proclamabis et nulli peccatorum, quoad poenitere potest, ad salutem viam esse praeclusam testaberis; multo minus censebis, durius esse tractandos delinquentes, tuae semper habens respectum fragilitatis et divinae erga te bonitatis. [f.75r] Dominica XI Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Adducunt ei surdum, et mutum” (Mc 7[, 32]). Considera duo magna esse mala et infelicitatis maximae plena, si quis surdus et simul sit mutus. Per hunc vero oris et aurium defectum homines inobedientes et indevotos mystice denotari. De quibus Rex psaltes: “Aures habent, et non audiunta; os habent, et non loquunturb” [Ps 115b, 6. 5.]. a “audient” (BSV) b “loquentur” (BSV)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==