549 recollectiones in dominicis Domini produci, a te labruscas; alios viam perfectionis hilariter conficere, te primo incepisse et iam defecisse; alios laboris appetentes, otii te; puros alios, te immundum; virtutibus ornatos alios, te scatere imperfectionibus; aeterna gloria dignos alios pro bonis operibus, te aeterna dignum confusione pro malis; alios denique in ipsa hac sacra mensa consolationibus afficiendos iure merito, tibi merito timendum esse, ne terra sub te aperta devoret te, qui plenus malitia tam audacter immaculato Agno impunissimum os tuum excipiendo praesumis aperire. Hoc modo, cogita te esse non sicut caeteri: et rursus ultra inferos te demittens cum gemitu clama: “Deus propitius esto mihi” [Lc 18, 13]. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “A longe stans” (Lc 18[, 13]). O veram sui cognitionem! non audet miser publicanus altari propius accedere, quia stimulo conscientiae retrahitur, quidve egisset, agnoscit. Quid putas tum confusus homo dicebat intra se? quid volvebat? [f.74v] certe istud: Stabo hic prae foribus, non progrediar ultra, quia homo peccator sum. At tu, qua hodie mente non solum adaltare progressus es, sed etiam labra tot inutilibus infecta colloquiis, ipsi divino corpori sumendo admovisti. Publicanus ille verebatur in sacro consistere loco, ne faceret iniuriam Deo, si domum orationis ingrederetur peccator; tu, quoties audes vanitatibus ibi vacare, aut saltem vanis cogitationibus delectari, ubi timuit ipse consistere? Saltem ip[si ?] quod ibi deliquisti per imprudentiam, hic emenda per dolorem. 2. “Nolebat a oculos ad caelum elevareb” (ibid.). a add. “nec” (BSV) b “levare” (BSV) O felix timor, qui meruit culparum remissionem, indulgentiam, iustificationem! Cogita, anima mea, primum esse ad recuperandam Dei gratiam, ad assequendos eius favores gradum, tam sanctum hunc metum, tam vilem sui aestimationem. Quod conside-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==