Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

548 inspectio cordis num. Fuge pharisaicum illud: “Non sum, sicut [...] istea, publicanus” [Lc 18, 11]: sed potius, tanquam is, qui divina abominatione, et omnium creaturarum dignus odio sis, cum publicano clama: “Deus, propitius esto mihi peccatori” [ibid., 13]. a “hic”(BSV) 2. “Gratias ago tibi” (Lc 18[, 11]). O quam occultum est malum, superbia! quam sese leniter, astute, sub pallio virtutis in animos hominum insinuat! Rebatur hodiernus Pharisaeus a se dignas Deo grates persolvi pro beneficio iustificationis; quod gratitudinis virtutis maximae putabat esse officium: sed hic latuit ingens vitium fastus. En quam non semper actio gratiarum bona est, non semper [f.74r] virtus: aliquando iactationis, adulationis quandoque speciem refert. Quam caute tibi itaque in via perfectionis incedendum sit, expende: siquidemmetuendumest, ne ipsa bona tua opera damnationis afferrant sententiam; neve haec ipsa Communio sacra tuae saluti obsit. Obsecundabis ergo divo Gregorio monenti: “Sancti Evangelii lectione compellor dicere, ut et bona quae agitis cum magna cautela teneatisb, ne per hoc quod a vobis rectum geritur favor aut gratia humana requiratur: ne appetitus laudis subrepat, et quod foris ostenditur intus a mercede vacuetur”122. b “timeatis” (PL) 3. “Non sum sicut caeteri” [ibid.]. Considera voculis his aliquot interitum sibi Pharisaeum illum comparasse. Tamen ex his vitam tu poteris haurire, si Pharisaica voce, sed non spiritu ac sensu dixeris: “Non sum sicut caeteri”: cogitando scilicet: Alios devotos, aridum te; alios humiles, elatum te; alios promptos, segnem te; alios patientes, mansuetos, obedientes: impatientem, immansuetum, inobedientem te; ab aliis uvas in vinea 122 Gregorius Magnus, Homiliae XL in Evangelia, hom XII in Mt 25: PL 76, 1118, n. 1476.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==