Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

547 recollectiones in dominicis nobis nostra delicta proponere. Salubre fuit Davidi a Propheta admonito crimen suum agnovisse119; noxium Salomoni, quod nullus ei gravem luxum an luxuriam aperiret, nullus eum de idolorum cultu admoneret. Gratiam ergo tibi, non iniuriam fieri puta, cum quis aperit oculos tuos, noxas tibi demonstrat, te corripit. Nam quoad tecum id agetur, salvam te, anima mea, puta. [f.73v] Dominica X Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam iusti, et aspernabantur caeteros” (Lc 18[, 9]). “Bonum est confidere in Domino” [Ps 117, 8]. Diffidere sibi, sanctum est; scelestum est diffidere Deo; confidere sibi, periculosum est. Quis iustum se audeat reputare? Quoad spiritum trahimus in discrimine peccati sumus; imo cum iustis in Sacris Literis septenus diurnus lapsus adscribitur, stultum erit etiam iustum de se multum praesumere. Desinit esse iustus et fit impius, qui suam praedicat iustitiam. Ut contra, desinit esse peccator et fit iustus, qui suam confitetur iniquitatem. Quare, tu, si in gratiae statu esse te sentis, gratias pro gratia ingentes Divino Spiritui teneris referre; nihil autem de aliis in contemptum mali suspicari. Non est in gratia, qui alterum sine gratia facile credit esse. Non enim potest homo alteri collatos favores agnoscere, qui sibi collatos non agnoscit. Bene ille fuerit illuminatus, qui dixit: “Nescio, an gratia, an odio dignus sum”120. Et erat Apostolus, et vas electionis, et in tertium caelum raptus121. Accedens igitur sacram cum aliis mensam, omnes iustificatos et iustos existima; te imperfectionibus, ne dicam sceleribus, ple119 Cf. 2 Sam 12, 1-13. 120 Papczyński Stanislaus a I.M., Fundatio Domus Recollectionis, §23: Fontes Historiae Marianorum 8: SH, 95, ubi tamen loco “dignus sum” legitur: “sum dignus”. Cf. Eccle 9, 1: “nescit homo utrum amore, an odio dignus sit”. 121 Agitur de S. Paulo Apostolo (cf. Act 9, 15; 2 Cor 12, 2). Attamen non inveniuntur in S. Scriptura verba allgata ei hic attributa. Cf. 2 Cor 12, 79.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==