Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

546 inspectio cordis get gravissimam, occidendum; scit in ea urbe, cuius eversionem deplorat, crudeli carnificio in crucem elevandum; tamen futurarum immemor iniuriarum, acutissimo doloris spiculo sauciatus, condolet utriusque: et hominum et urbis infelicitati. Mihi relinquis istud exempli, Salvator mitissime, ut nunquam meis inimicis non ignoscam, hodie maxime, cumme ad fruendum tua liberalitate per tui sanctissimi corporis sumptionem admisisti. At si tibi, o anima mea! omnes amicissimi, inimicorum Domini tui memor esto omnesque ab amore eius [f.73r] sequestratos, tuis lachrymis et submissis precibus commenda Sponso Iesu. 2. “Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis” (Lc 19[, 42]). Magnae poenae et infelicitatis est, rerum nostrarum et bonorum amissionem ignorare; multo maioris, animae ignorare perditionem. Sed eheu! etiam hanc si optime cognoscis, anima mea, minime tamen evitas, minime deprecaris; quin dissimulata morte aeterna, quae quemvis lethalem tuum lapsum moratur, nunquam te periculo subducis graviorum scelerum. Si enim ab origine tua teipsam consideres, semper in peccato fuisse et in statu damnationis infelici mansisse te animadvertes. Ab utero cum culpa prodiisti et accepto rationis usu patratas a te noxas quis comprehendat? Multiplicatae sunt super arenam maris, stellas caeli, folia arborum, camporum gramina; quorum non est numerous. Tamen vide, qua te scelestissimam hodie Sponsus tuus complexus est charitate! quo tibi amore haec omnia ignovit, condonavit! Ecce te sanam fecit, iammortem aeternam effugisti: noli igitur amplius peccare. 3. “Abscondita sunt” [ibid.]. Deprecare Divinam bonitatem, ne tua scelera, tui defectus unquam a te abscondantur, sed potius quaevis minimae imperfectiones notissimae tibi sint. Sicut enim vestes nostras, macula in eis levivisa solemus illico purgare, sic concientiam peccati alicuius labe aspersam videntes, pati non possumus, nec debemus, quin eam statim satagamus expiare. Magni divini favoris est ob oculos

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==