Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

545 recollectiones in dominicis divino recedant amore atque idolis, puta peccatis, propriae voluntati, proprio amori, sacrificent. 2. “Flevit super illam” [ibid.]. Expende, quantam Iesus accepisset inde consolationem, si eum quispiam amicorum in deplorandis Ierosolymae ruinis adiuvisset. Ita summopere ei gratum esse existima atque iucundissimum, cum non tantum nostras imperfectiones quotidianis lachrymis expiamus, sed etiam ruinas aliarum animarum mortali in peccato existentium deploramus ac pro illis divinae Maiestati supplicationes offerendo cum voluntariis poenitentiae actibus, eas restauramus, ad pristinae statum gratiae revocari et [f.72v] reduci hac ratione conantes. Quocirca, quidquid tibi lachrymarum Dominus in hac sancta Communione largiturus est, memineris eas cum miseris peccatoribus communicare, praesertim illis, qui proximo in perditionis aeternae lapsu constituti sunt. 3. “Si cognovisses” (Lc 19[, 42]). Considera ingentem esse humani intellectus ac primo tui caliginem: qui non tantum admissas inde ab initio capacis rationis culpas ignoras, et non agnoscis, sed etiam illas, quas hodie, hoc momento patrasti, non cernis. Imo tolerabilius esset, si quod ignoras, non defleres; sed tu illa quae palpas crimina et te ipso clarius vides, quasi dissimulans agnoscere non vis ac propter tumorem mentis, pudorem animi, duritiamque cordis non incipis deplorare. Utinam vel hac vice, qua Lumen increatum accedis, animae tuae, intellectus tui, nebulas videas, prodas, non amplius occultes, ne Sol aeternus superveniens in tenebris reperiat te! Quidquid habes noxarum confitere neque te innocentem Ioannem finge, sed poenitentem potius Zachaeum statue cum Christo convivaturus. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Flevit super illam” (Lc 19[, 41]). O inauditam Dei bonitatem! o immensum erga ingratos etiam ac hostes amorem! Scit ab his hominibus, quorum sortem lu-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==