544 inspectio cordis 3. “Mendicare erubesco” (ibid.). Ecce tibi albae gallinaefilium117, ecce pullum delicatissimum, ecce tenerrimum saeculi amatorem. Pudet illum pauperem esse: pudet ostiatim stipem petere, pudet agere mendicum. Gratulare tibi de tua voluntaria paupertate optaque ut ad eum devenias statum, ut tibi crustum panis emendicanti negetur et desit is, a quo illud accipias. Illius enim Dominae te pauperem profiteris, [f.72r] quae Deum Filium recens enixa “reclinavita in praesepio, quia non erat eib locus in diversorio” [Lc 2, 7]. A add. “eum” (BSV) b “eis” (BSV) Illius te Regis esse servum gloriaris, qui, cum venisset in mundum sibi subditum uti a se conditum, non habuit angulum vel infantile caput commode reponendi118. Ergo mendicare non erubesce. Dominica IX Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Videns civitatem flevit super illam” (Lc 19[, 41]). Considera, si Christus Dominus futuram praevidens et praedicens Ierosolymaeae [s] devastationemcivitatis, amagnis lachrymis sese non potuerit continuisse prae summo dolore: quali eum putas maerore confici? quam vehementer dolere? quo planctu moveri, cum tuae praevidet animae lapsum, vel iam lapsam videt ruere, dissipari, nec restaurari? Civitas enim Altissimi est illa: cuius incolae, sensus; aedificia, membra; decora, virtutes; muri, corpus; portae, oculi, auresque; cor, sedes regia; arx munita; propugnaculum. O ergo adiuva, anima mea, te deflentem Iesum tuum! sic enim spera fore, ut ruinam evites, vel iam factam illius adiumento resarcias. Corrige tuos incolas, sensus, eos mortificando, ne amplius a 117 “albae gallinae filius”, h.e. homo felix, fortunatus, nobilis. Cf. SLL, s.v. Gallina. 118 Cf. Mt 8, 20; Lc 9, 58.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==