543 recollectiones in dominicis Felix tu, si hodierni villici laudatam imiteris industriam. Vocatur ad calculos faciendos et cum se in his magnum periculum subiturum praecognoscit, multa donat suis debitoribus, ut sua quoque debita illi condonentur. A te quoque, cum alias, tum in hodierna Communione dicti, facti, cogitatique et omnium suarum rationem offensarum Dominus extorquebit. Quid miser hic industriae capies? an tam demens et insanus eris, ut aliquid odii contra proximum tuum in animo retineas, volens odium Numinis evitare? an ex corde tuas iniurias et offensas unicuique non condonabis, cupiens tibi similem gratiam a Deo fieri? [f.71v] Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Redde rationem” (Lc 16[, 2]). Tibi ipsi a te exigenda est ratio tuae Communionis hodiernae. Tu, teipsum interroga: Qualis ad sacrammensam accesseris, ut ibi te gesseris, quae tua fuit devotio? quis ardor? quae pietas? quomodo vero inde recessisti? quas egisti Domino grates? quamdiu fuisti recollectus? quem fructum, quod lucrum, quas gratias ex hoc Sacratissimo retulisti Sacramento? Tibi “redde rationem”, ut vel indefectus animadvertas, vel in affectibus similibus proficias. 2. “Fodere non valeo” (Lc 16[, 3]). En quantam huic villico desperanti pigritia sollicitudinem parit! Non dicit, se non scire fodere, sed non posse: quod segnis est, non ignorantis. At, quoniam facilius ignorantia, quam desidia excusatur, nae tu felicior sis ignorans, quam piger. Quapropter caveas, cum quid operis iniungitur tibi, vel sponte pro gloria Dei assumitur, dicere aut cogitare: hoc facere non possum, istud negotium est ultra vires, non valeo tam grave, aut tam vile opus aggredi. Quin potius animos tibi cum Paulo addens dic: “Omnia possum in eo, qui me confortat” [Phil 4, 13] corpore suo et sanguine, bonus Deus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==