542 inspectio cordis Dominica VIII Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Habebat villicum” (Lc 16[, 1]). Considera, te quoque villicum esse Dei, qui tibi animam sensusque ad regendum, scientiam, rerumque spiritualium qualem- qualema cognitionem dedit [f.71r] ad dispensandum cum similibus talentis; non ut haec pessumdares, aut suffoderes, verum bona illorum dispensatione tuo Domino faceres lucrum, et fructum. a “qualisqualis” (vel: “quailsqualis”) est idem as: “qualiscumque” Perpende igitur tuas dotes, et indolem; quidve pro Numinis honore, proximi tuaque salute ac utilitate [facere ?] possis, cave negligere. Divinis etenim donis operari nolle, sacrilegium est.114 2. “Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis” (Lc 16[, 2]). Expende, dissimulare ac procrastinare saepius Dominos saeculares receptionem suis a dispensatoribus rationum, donec male audiant; quemadmodum hic Evangelicus dives fecit suo cum villico, qui diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Non aliter caelestis ille Dominus peccata dissimulat sibi famulantium, quoad erumpant in apertum. Sic tolerabat diu filios Heli, sed cum populus eorum rapinis inciperet scandalizari, per terribilem interitum ad reddendam rationem eos vocare festinavit.115 Unde disce: Multum, patienterque a Deo occultorum peccatorum emendationem expectari: publica vero scandala, quamvis leviora, cito, et graviter puniri.116 3. “Quid faciam, quia Dominus meus aufert a me villicationem?” (Lc 16[, 3]). Haec scilicet est ultima nequam servorum felicitas: vel poena imminenti malae villicationis a peccatorum lethargo profundissimo excitari. 114 Graphice indicator uti sententia auctoris gravior seu maioris momenti. 115 Cf. 1 Sam 2, 12-25. 116 Idem hic est dicendum ac supra in ammotatione 114.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==