Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

541 recollectiones in dominicis sui vilipensionem eripuit. Non mentis excessus, raptus visionesque iudices bonas, quae te non faciunt bonum, vel, quam sis, meliorem. Non veram credas esse sanctitatem, quae charitatem non habet, destituitur humilitate. [f.70v] 2. “Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur” (Mt 7[, 19]). Perpende te in Religione constitutum, veluti arborem aliquam in horto Dei plantatam: atque, ne in discrimen vocationis incidas, ne excidii periculum subeas, vide, quos et quales hic fructus sis facturus. Verendus est tibi miserabilis illorum casus, qui ob neg- ligentiam suae vocationis, tanquam infructiferae vel sylvestres arbores ex viridario Christi pulcherrimo sunt excisi, eiecti. Quamobrem da operam, ut afferas “fructum multum in patientia”113. 3. “In ignem mittetur” [ibid.]. Considera, quomodo prudens paterfamilias, non solum decorem, sed etiam utilitatem perspiciens horti, varias hic plantat arbusculas, plantatas irrigat, et nihil, quod earum necessitatem concernit, solet omittere. Sed cum aliquam earum tali cura non crescere, non fructum ferre, quin sterilem aruisse videt, ne sit obstaculo, vel dedecori, excidit illam, flammisque addicit. Tui quoque, arboris suae dilectae, quantam caelestis ille Dominus curam gerit! En et hodie te rigavit cruore proprio, ut rosam praestantissimam; faecundavit corpore sanctissimo, ut vitem electam. Vae tibi, nisi fructifices, si sterilescas, si areas! Ignis, ignis, te manet, ac equidem sempiternus. 113 Cf. Lc 8, 15.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==