Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

540 inspectio cordis Veniunt illae quidem sub velo zeli, sed multoties iracundiam palliant. Veniunt sub amoris boni veste, sed malum [f.70r] amorem ferunt. Veniunt sub tegumento iustitiae, sed remportant vindictae. Veniunt sub pallio discretionis, sed revera sunt cogitationes tepiditatis. Veniunt denique sanctitatem prae se ferentes, et cum abierint relinquunt illusionem. Cave, cave, ne lupos in ovium vestimentis ad te intromittas. 3. “Intrinsecus autem sunt lupi rapaces” (ibid.). Hoc proprium cacodaemonis esse perpende, quod se fingat ovem, ne lupus agnitus fugiatur. Sic instantis ratione necessitatis decepit, ut sacrificaret absque Samuele, Saulem; cum profecto futura erat acceptior obedientia Deo, quam victima.112 Sic multos quoque nunc defraudare solet, quibus infirmitatem praetendit, ne mortificationes subeant; famae curam obicit, ne contemni studeant; caelum pollicetur iam assignatum, ne pro illo amplius laborent. Eheu! lupus hic est, non ovis! Roga igitur Dominum in sacra mensa, lumen ut tibi impertiat, oves a lupis, bona a malis discernendi. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ex fructibus eorum cognoscetis eos” (Mt 7[, 16]). Ecce iam tibi modum dignoscendi falsos prophetas, sensuum inquam ductus, cogitationes inspirationesque Dominus ostendit, cum ex effectis, consequentiis fructibusque suis docet esse iudicandas. Sicut enim, quemadmodum dicit ipse, “aMala arbor non potest bonum fructum facere, et bona maluma” [Mt 7, 18]; sic bonarum inspirationum cogitationumque finis optimus, malarum pessimus effectus. a-a “Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere” (BSV) Non igitur putes a Deo concessam fuisse contemplationem et illuminationem eam, quae tibi compunctionem, submissionem, 112 Cf. 1 Sam 15, 22.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==