538 inspectio cordis Exemplum tibi sit unica Theresia, quae non exiguo tempore inter gravissimas afflictationum et persecutionum procellas nullo caelestium solationum, quibus in terris abundare solet sanctitas, refrigerio impertiebatur, quamvis rarissimae virtutis Dei famula esset.111 Tuum ergo erit divinis obsequis insistendo conari potius, ut optimum tuum Dominum adimpletione suae voluntatis recrees, quam sanctioribus illis voluptatibus, quae ad futuram vitam reservandae sunt, ab illo expetas recreari. 2. “En manducaverunt, et saturati sunt” (Mc 8[, 8]). Expende maius esse miraculum, quod Christum toties sumimus, et non consumimus, quam quod quatuor millia septem panibus saturata micarum fragmentorumque septem reliquissent sportas; et tamen hoc miramur et praedicamus, illud vero quasi non videmus. Cuius rei non alia causa est quam assidua corporis Domini usurpatio. Vilescunt res omnes frequentia, quibus raritas precium conciliat. Tamen apud te in continua sit admiratione hoc profundissimum mysterio Sacramentum oportet. Cave, parvum pondus ac aestimationem habeat idcirco, quod tam frequenter illo perfruaris. Sed quo illud saepius sumis, eo magis admirare, totum semper ibi Christum esse, nunquam alium, nunquam non integ- rum! 3. “Et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas” (ibid.). Considera egregiam Apostolorum operam, quam in divulgando hoc miraculo tum per micarum sedulam collectionem, tum per scriptorum memoriam, praestiterunt. Ita decet enim gesta miraque Numinis non obliterari. 111 Cf. Teresa de Iesu, Vita: Opera II, Coloniae Agrippinae 1626, 116: “nam nec e coelo ulla ei [animae] venit consolatio [...] sed veluti crucifixa inter coelum et terram pendet”; 144: “in persecutionibus, [...] non ostendamus, quod spirituales consolationes consectemur; [...] crucem amplecti”; 163: “ut nec a terra mihi ullum, nec e caelo solatium veniret, aut affulgeret; nisi quod Dominus me mille inter periculorum timores constitutam pati cerneret”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==