537 recollectiones in dominicis 2. “Quidam enim ex eis de longe venerunt” (Mc 8[, 3]). Considera, eos, qui de longe veniunt, conversos esse peccatores; qui non a Nili, Tiberis, aut Gangis, sed ab inferni ostiis ad Christum redeunt; quos etiam ille caelestibus solatiis reficit, amaramque poenitentiam illorum internarum deliciarum suavitate condit. Tu quoque veluti prodigus filius grandi fame cruciatus ad Patrem tuum mansuetissimum ex longinqua, quo te tuae imperfectiones traxerant, regione divertis. O quanto te desiderio expectans clamat: “Veni, veni, et noli tardare!” Quam lauto convivio excepturus est! “caena magna”110! 3. “Quot ahabetis panesa? ” (Mc 8[, 5]). a-a “panes habetis” (BSV) Perpende, non latuisse Dominum, cui omnia patent, quot essent panes in poenu sua? tamen inquisivit. Explorasse voluit suorum fidem. Te quoque credo voluit docuisse: ut quamvis nihil praeter innumera peccata feras illius mensam subiturus, cum fiducia tamen venias, et levandi tui oneris, et spiritualis famis pellendae. Quan- quam inquiras ex te ipso nunc necesse est: quot habeas imperfectiones? quos morsus conscientiae sentias? quid tuae perfectioni desit? quid bonitati? ut melius tuam pientissimo Domino scias necessitatem exponere. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ecce iam triduo sustinent me” (Mc 8[, 2]). Considera, non statim turbam illam, quae Dominum seque- batur, sed post elapsum triduum primo refectam fuisse; ut tu docearis, infinitos reperiri, [f.69r] qui multos per annos divinis consumptos in servitiis nullum consolationis, quod benevolentiae Regis aeterni signum est, donum recepere. 110 Cf. Lc 14, 16.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==