Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

536 inspectio cordis ut illi reconcilietur, et faveat Salvator, qui non reconciliatur, neque favet [f.68r] suo fratri. Vae tibi, si rursus ab altari veniens, et ipsissimam Charitatem corde gerens, aliquem exacerbasti, tristitia confecisti! Crede: velle iterum Dominum, ut reconcilieris fratri tuo. Neque enim convenire possunt, aut in uno corde morari charitas et odium. 3. “Esto consentiens adversario tuo cito” (Mt 5[, 25]). Expende adversarios tuos esse omnia illa, quae pessimae tuae repugnant voluntati et ardua videntur ad perficiendum, sint licet optima. His itaque cito consentire te fas est; haec sine mora, murmure reluctationeque amplecti ac perfectissimae executioni mandare. Quid enim virtutis exerces, si tantum ea hilariter exerces, quae tibi ad placitum iniunguntur? Atqui heroica suscepti nunc a te Redemptoris, si velis heros esse, conformatio, resignatio, abnegatioque tibi est imitanda. Quaere igitur occasiones infringendi tuum iudicium: cumque tot orco victimas propriae voluntatis immolaris, unam solummodo, licet sero, iam caelo victimam sacra, totam voluntatem. Dominica VI Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Misereor super turbam” (Mc 8[, 2]). Considera, non iustitiae, sed commiserationis fuisse, quod sui sequacem turbam triduana fessam inedia Salvator refecerit. Sic non tuimeriti esse iudices, si quando tibi caelestium suavitatum propinatur nectar et offertur ambrosia, sed misericordiae bonitatique divinae illud adscribas, quae tuam famem tuae languorem animae videns, illi sua liberalitatis dulcedine consuluit ne deficeret in via. Quare, quammerito illum audias, quam diligenter [f.68v] illius vestigiis debea sinsistere, quam perseveranter eum sequi!

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==