Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

535 recollectiones in dominicis 3. “Qui irascitur fratri suo” etc. [ibid.]. Perpende secundo per “fratrem” quemvis proximum intelligi, [f.67v] maxime vero [“]domesticos fidei[”] [Gal 6, 10]. Vide itaque, num tibi cum omnibus cor unum et anima una; num cuipiam molestus non sis; num aliquem zelosius quam par est incuses vel accuses; cur alterius promotioni obsistas; cur dotibus ac talentis reliquorum non gaudes; cur eorum perfectioni non faves; cur aversum animum geras erga quosdam; cur eos duris et asperis verbis excipias. Vide, utrum haec ex iusto zelo, an potius ex iracundia promanent, ne vel hodie Iudicis ad te venientis gravissima sententia plectaris. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Qui autem dixerit, fatue” (ibid.). Considera, quam nocivum sit alienos defectus considerare, multo magis eos exaggerare; cum nihil nostram curam attingant. Utinam nunquam in alios severius [?] inveharis! sed potius alicuius imperfectiones intuens, tibi illas adscribas, dicasque: a me hoc malum didicit; prius ego culpas in similes incidi; ego illi scandalo sum; meum hoc vitium, non suum est; in me ista, non fratre meo advert. O quanta mihi cura est insumenda, ut hos defectus, qui mihi conspiciuntur in aliis, in me emendem! quam perversissima, ingratissima, negligentissima creaturarum sum! Domine, nisi iuveris me, peribo. Converte me Deus salutarismeus, et averte iram tuam a me”108. 2. “Vade prius riconciliarea fratri tuo” (Mt 5[, 24]). a “reconciliari” (BSV) Considera, definitum esse hic a caelesti Magistro: indignum esse amore Dei, qui non flagrat amore proximi109: neque mereri, 108 Est adaptation Ps 84, 5: “Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis”. 109 Graphice indicatur quasi esset allegatio verborum Christi, sed – uti videtur – sunt revera verba auctoris, quibus mens Christi exprimitur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==