534 inspectio cordis Dominica V Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum” (Mt 5[, 20]). Perpende, quomodo Magister verax et sanctus discipulos ad profectum et perfectionem exhortetur; ut nimirum tanto studio conentur progredi, ne a nemine superentur vitae sanctimonia, sed omnes superent excellentia virtutum atque sic caeleste regnum consequantur. Non minorem, tu, adhibe curam, ut omnium perfectissimus existas: hinc invidia quadam sancta stimulatus virtutibus omnes transgredi contende. Nec illius opinionis sis, ibi te sufficere esse, ubi sunt alii; nam minime dubites, in ultimo perfectionis gradu te consistere, dum putas in summo cum reliquis stare. Non immerito Christus monet: “Estote [...] perfecti, sicut et pater ameus in caelisa perfectus est” [Mt 5, 48]. En ipsius Dei perfectiones [=perfectionem?] habere te vult summus perfectionisb Doctor. a-a “vester caelistis” (BSV) b potius debere esse: “perfectionem” Abundet igitur iustitia tua plus quam Scribarum et Pharisae- orum. Quanquam cum tam cito ac tam frequenter ab ea recedas, supplica venturo ad te Deo, ut, quod iubet, ipse conficiat in te107. 2. “Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio” (Mt 5[, 22]). En quam tibi severe fraterna charitas praecipitur; at simul animam tuam, esse tuum fratrem, puta: quam toties persequeris iratus, quoties occasionem meritorum devitas, quasi futurae illius gloriae invidens ac illa quandoque ornamenta, quibus a Sponso Deo fuit olim dotata, virtutum inquam splendorem, ei detrahis, cum, sive carnis, sive mundi versutique genii suggestionibus morem gerens ad mala totus ruis. Cave, ne propterea divini severitatem iudicii experiaris componeque nunc animam tuam omnem deinceps illius rectae rationi pollicitus obedientiam. 107 Cf. Augustinus, Soliloquia, c. 18, in fine: op. cit., p. 136: “da quod iubes, et iube quod vis”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==