Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

533 recollectiones in dominicis maxime suam operantur salutem, cum se maximos esse peccatores divina gratia coniciunt. Miserum te, qui non tuas intueris culpas; qui in examinanda conscientia caligas; qui tuis velatis defectibus nomen tibi sancti dari gaudes et talem te esse opinaris. Sed apparebit scilicet haec tua pulchra sanctitas, cum descendens in nubibus caeli Deus Iudex tuus apparebit, cum scrutabitur in lucernis Ierusalem.105 Age nunc, potius agnosce te peccatorem, cum instar Patris clementissimi se ad tua viscera demisit. 3. “Noli timere”(Lc 5[, 10]). Considera, multos imperfectionibus suis turbari postquam venerint a sacra mensa: constringi et angi, quod indigne communicarint; clamare: “Exi a me, Domine”106, cum tamen nemini metuendum sit, nisi ludibrii, non salutis, causa divinum corpus sumpserit. Nam si trepidas, quod peccator sis, salvare venit peccatorem Iesus; si times quod imparatum te convenerit: supplebit defectum praeparationis Iesus; si turbaris indigne susceptum a te existimans, cum tamen nullius gravioris culpae tibi conscius sis: hoc nemo scit suscipientium, nisi solus susceptus Iesus. Si denique metuis, ne lapsu repentino in morbum animae incidas: hoc committe Iesu; ideo venit ad te, ut roboret te, praeservet, salvet benignissimus Iesus. Noli igitur timere; quinpotius exulta: “aquia salus Domui tuae hodie facta esta”. [f.67r] a-a “Quia hodie salus domui huic facta est” (BSV) 105 Cf. Soph 1, 12. 106 Cf. Lc 5, 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==