532 inspectio cordis 3. “Relictis omnibus, secuti sunt eum” (Lc 5[, 11]). Duo hic considera: Primum: sequentibus, vel sequi volentibus Christum omnia esse relinquenda: mundum, honores, facultates, amicitias, amores, propinquos, consanguineos, parentes, “adhuc autem et animam suam” [Lc 14, 26], propriam voluntatem alienae subiiciendo. Haec est compendiosa via Christi vestigiis insistentium. Alterum expende: magis ad perfecte sequendum Christum obligari eos, quos ille sibi suis favoribus, gratiis, beneficiis devicit; quod fecerunt hi sancti piscatores, qui viso evidentissimo in captura piscium miraculo, quod in gratiam illorum patratum fuit, illico, “relictis omnibus, secuti sunt Iesuma” (Lc 5, 11). Quodsi non inter postrema Christi beneficia sacra synaxis refertur, vide, quid a te exigat illius susceptio. a “eum” (BSV) Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “bExi a me, Domine, quia homo peccator sumb” (ibid.). b-b “Exi a me, quia [...] sum, Domine” (BSV) Considera primum divinae praesentiae effectum, sui cognitionem: ut enim nocte sordes domus non purgatae latent, exorto sole patent;, sic absente a nobis divina luce palpabiles etiam culpas non sentimus; at huius radiis cubiculum nostri cordis intrantibus, o quam clare cernimus imperfectionum [f.66v] maculas, ne dicam scelerum monstra. Sic divus Petrus tum se agnovit peccatorem, cum Christum in navi, aeternum nempe Solem, vidit. Vae tibi! si hodierna die gerens eundem corde, te peccatorem non advertis, non fateris. 2. “Homo peccator sum” (ibid.). Expende, optime cum illis agi, quibus Lumen increatum notitiam sui confert; tunc namque dolent, cum vident scelera; tunc abominantur, cum eorum turpitudinem perspiciunt; tunc
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==