531 recollectiones in dominicis Dominica IV Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “In verbo autem tuo laxabo rete” (Lc 5[, 5]). Considera, diffidentiam omnium Heroicorum operum, quae aggredimur; vitiorum, quae conamur extirpare; virtutum, quas cupimus exercere, maximum esse impedimentum. Contra fiduciam validissimam essemanum in exequendis praecelsis negotiis, gloriante Davide: “In Dominoa confido, non erubescam” [Ps 24, 2]. a“te” (BSV) Expende simul, propterea irritos multorum conatus in multis operibus fieri, quod non in verbo Domini laxent retia; neque capturam habere piscatores hominum, qui suis doctrinis suam gloriam, non Dei laudem, non salutem animarum quaerunt. Tu da operam, ut in verbo Domini, nimirum optima intentione, facias universa. 2. “aTota noctea laborantes nihil cepimus” (ibid.). a-a “per totam noctem” (BSV) Considera desperatis rebus sanctos illos piscatores post lota retia discessum ab aquis parasse, cum repente veniens [f.66r] Magister animo bono iubet illos esse, retia mittere in undas. Hinc invisa multitudo piscium extracta est. Sic nos quandoque tota nocte, multis nempe annis pluribusque lustris summo cum labore, sed nullo cum fructu piscatoriam exercemus iamque desperantes curam proximi, quasi boleo operaque perditisb relinquimus; cum subito divinaesubsidia gratiae veniunt, multamque praedam retibus nostris impellant. b-b “oleum et operam perdere” – est frustra laborare (SLL, s.v. “oleum”) Disces ergo hinc, imo propones, te nullo taedio, nullo damno, nullo incommodo a labore, quem circa tui, vel alterius perfectionem insumis, abigendum: sed facturum iuxta tuum posse, et Deus aderit optimae voluntati, seduloque conatui; qui licet tardus veniat, expectandus est.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==