530 inspectio cordis 2. “Et manducat cum illis” (ibid.). Expende Iesum, quemadmodum inter homines existens cum peccatoribus amantissime fuisset conversatus, ita nunc similis con- versationis, ergo suum iisdem corpus et sanguinem non denegare, quamvis indispositis, iuxta illud Ecclesiae canticum: “Sumunt boni, mali”104. Hominem tamen debere ad id incumbere, ut pro suo modulo se ad sumendum praestantius novi testamenti manna praeparet, ne iudicium manducet. Imo surgentibus etiam a sacra mensa convenit ita se devote gerere, ut igniculos divini amoris dilatent potius fervore suo, non extinguant tepiditate. Sicut enim sumpta medicina corporali foras prodire ac sese agitare nefas est et noxium, ita spirituali accepto medicamento procul a corde recedere, superfluis distrahi negotiis minime est proficuum. Tu itaque cubile cordis ingressus tui, te solum tuumque hospitem Iesum contemplare, ut ipse tui, tu ipsius igne fovearis. [f.65v] 3. “Gaudium erit coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente” (Lc 15[, 10]). Considera hic per poenitentiam, tam virtutem, quam Sacramentum Poenitentiae intelligi. Ergo tu, fecisti gaudium angelis tua peccata confitendo, dolorem eorum eliciendo et firmissimum non peccandi ultra faciendo propositum. Fac alterum, voluntarias mortificationes, sive satisfactionis, sive praeservationis gratia, assumendo teque in prolixa, discreta tamen afflictatione corporis exercendo. Ut enim summam capiunt amici laetitiam ex longinqua navigatione redeuntibus amicis, sic familiares nostri angeli magnopere laetantur, cum post naufragium innocentiae factum tabulam nos poenitentiae vident arripere cum eaque littus caelestis patriae petere. Itaque recrea Caelites solidam agens poenitentiam. 104 Sequentia Lauda Sion, v. 17, in MIR, Lectionarium II, 916.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==