Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

527 recollectiones in dominicis 2. “Misit servum suum hora caenae dicere invitatis, ut venirent” (ibid.). Considera servum hunc esse inspirationem illam et instinctum Dei, quo ad sanctissimum Eucharistiae sacramentum pertrahimur. Invitatos vero esse totius quidem mundi incolas; sed eos tamen praecipue, quos Sanctus Spiritus [f.64r] saepius et speciali gratia melioris vitae admonet ac ad divinum amorem pluribus modis allicit; inter quos praecipuus est frequentis Communionis. Cui, cum se non praebent obsequentes, deserit illos et aliis pauperioribus, id est, non tam copiose abs se donatis, vocandis servum, nempe sanctum instinctum, destinat. Tu quis vocatorum ad caenam Domini sis expende; quibus ibi ferculis nutritus quosque illa in te emendationis, tui contemptus, amoris divini, humilitatis, patientiae, fortitudinis ac aliarum virtutum effectus causent, vide ac denique ne eos tua somnolentia vel impedias, vel extinguas, cave. 3. “Pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc” (Lc 14[, 21]). Considera, qui sint illi pauperes, debiles, caeci et claudi? peccatores nimirum spoliati virtutibus, vacillantes in propositis bonis; non videntes semitam iustitiae, non recte ambulantes coram Domino. Tales tamen iubet Divina Bonitas vocari ad caenammagnam, ad mensam suam; ubi illos iam poenitentes exornat innocentiae vestitu primo, roborat ad bona exercenda opera, illuminat caelesti luce, gressum restituit, ut in via perfectionis firmiter calcanda persistant. Quod facit per gratiam excitantem, adiuvantem, concomitantem, efficacem, quas in sacrae synaxeos acceptione donat. Ne igitur contemnas peccatores, quos Deus in momento iustitificare potest. Ne etiam Domini vere magnam caenam vilipendas, aut aliquando negligas! quae tam fructuosa est, ut pauperes ditet, confirmet debiles, caecos illustret, claudos recte faciat ambulare.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==