528 inspectio cordis Dominica III Post Pentecosten Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Erant a appropinquantes bad Iesumb publicani” (Lc 15[, 1]). a add. “autem” (BSV) b-b “ei” (BSV) Sicut sol nocivos humores e terra sursum trahit et quandoque noxia reptilia, sic iustitiae Sol Iesus trahebat trahitque etiamnum ad se publicanos, [f.64v] peccatores ac quosvis scelestissimos; adeo ut si totam ipsius vitam expendas, in misericordiis et miserationibus consumptam invenias: in cunis gentiles Reges traxit; docens Zachaeum, Matthaeum, Magdalenam innumerosque alios; moriens latronem, centurionem, Longinum sui lateris apertorem; imo non alium, quam peccatorem Ecclesiae suae praefecit. Itaque accede peccator, ad illum Magnetem, sive Solem increatum, qui tanta clementia in funiculis charitatis peccatores ad se tractitatc [s] et cum ab illo te attractum esse videas, iam melioris frugis factus exemplo fac tuo peccatores aedifices. c inusit. frequentat.; proinde: tractitatus – tractatus saepe (tracto – frequentat. a “traho”). Ita sec. FLL. 2. “Ut audirent illum” (ibid.). Felicissimos illos peccatores ac publicanos fuisse considera, qui nonnisi ad audiendum Iesum confluxerant; neque vero ea intentione sermonibus illius aures praebere volebant, qua Pharisaei, qui solummodo quid diceret, observabant; sed auditum ei apparabant, quod aeternae vitae, cuius erant avidissimi, ex ore illius mellifluo instar roris eloquia promanarent. Te miserum si alio animo verba Dei audis, legisque, quam salutaris fructus gratia; miserrimum autem fore si facundissimi Iesua instinctibus in hac sacra Communione cor non apparaveris et aperueris. a in ms. erronee: “Iesus”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==