Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

526 inspectio cordis ultimus denique prioribus stultior coniugio se impediri affirmabat. Atque hinc collige: quantum humanae saluti bona fortunae, facultates, honores, divitiae obstent: quomodo illam impediant, avaritia, luxuria, faedus et carnalis amor; quae per istos excusatos denotantur. Unde de divitibus dictum est: “Facilius est camelum bingredi per foramen acusb, quam divitem cad caelumc”. De impuris quoque pronunciatum: “dNolite proiicered margarithas e ante porcos” [Mt 7, 6]. Qui sunt hi porci nisi homines in caeno luxuriae volutantes! b-b “per foramen acus transire” (BSV) c-c “intrare in regnum caelorum” (BSV) d-d “neque mittatis” (BSV0 e add. “vestras” (BSV) O ter beatos religiosos! quibus Dominus haec impedimenta salutis ademit per votum castitatis, paupertatis, obedientiae! Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “fVenite, comedite f” (Lc 14[, 17]). ff “...dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia” (BSV) O quanta Dei misericordis erga nos lucet hic charitas! quae liberalitatis magnitudo comparet! ut instructa mensa famelicas animas nostras ad caelestia fercula, ad se ipsum sumendum, amanter et paterne vocat: Venite! Attamen ignoras quanti et quot eius sua- vissimam invitationem surdis auribus praetereunt, eius exquisitissimo cibo potuque refertam mensam contemnunt! maluntque aeterna mori fame propter vanos ac plerumque pravos respectus, quam vocati clementissime instructissimum Dei-Hominis convivium accedere. Te quia ad illud invitavit, illius bonitatis erat; quia disposuit ad sumendum corpus suum, gratiae. Erit ergo pariter tuae gratitudinis, ut illi pro tam lauta et salutari refectione magnas grates rependas ac memoriam tanti beneficii, non uno solum hoc die, sed pluribus ad alteram usque caenam in animo tuo retineas.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==