Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

525 recollectiones in dominicis Dominica Infra Octavam Corporis Domini Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Fecit caenam magnam” (Lc 14[, 16]). Considera duplicemhanc caenam esse: alteramdivinae visionis, qua receptae in caeleste triclinium animae perfruuntur; alteram Communionis sacrae, quam Dominus Iesus fidelibus Ecclesiae militantis apparuit: cuius cibus quam suavis! cuius potus quam salutaris! Cibus est, caro Christi; potus est sanguis Christi; respectu quorum, omnes mundi escae, tum liquores, etsi exquisitissimi, umbra sunt, imo faetor. Et tamen, pro pudor! mensa Dei propter hominum mensas tam facile a multis deseritur, contemnitur! Qui propter delicias corporis inaudito caelestis huius ambrosiae nectarisque sopore animas privare suas consueverunt; cum dii omnino censendi sunt, qui his divinis refectionibus perfruuntur digne. 2. “Vocavit multos” [ibid.]. Expende convivii magnitudinem et praestantiam ex numero dignitateque vocatorum colligi. Caena Domini hinc magna est et praestans. Multi enim ad eam mortales, quos reges terrae Deus constituit, vocantur; imo universus orbis invitatur: “Venite,” inquit Christus invitator, “ad me omnes” [Mt 11, 28]. Tam vero lautam caenam hanc esse cogita, ut, si totum caelum et terra ad eam convenirent, cibus illis nunquam deficeret toto saeculo, tota aeternitate. Nam, quod magis mirere, totus semper Christus ab accedentibus sacram hanc caenam sumitur, semper tamen integer est, non discerpitur, non minuitur. Infelices adeo, qui hoc convivium vel propter incredulitatem, vel ob pusillanimitatem, vel denique propter aliqua vanissima negotia negligunt. 3. “Coeperunt [...] sea excusare” (Lc 14[, 18]). a om. “se” (BSV, ubi legitur: “coeperunt simul omnes excusare”) Considera quam frivolae erant fatuorum hominum, qui invitabantur ad caenam magnam, excusationes: alter pagum revidendum sibi [f.63v] aiebat; alter boves probandos esse dictitabat;

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==