Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

524 inspectio cordis Transferes quoque cogitationem tuam ad redemptionis operationem: et expendes, qua commiseratione ducta secunda Sanctissimae Trinitatis Persona, nempe Filius Dei humanam carnem [f.62v] assumpsit, ut non solum primaevam culpam, sed universa mortalium peccata deleret sanguine suo et hoc modo tam primo parenti nostro, ob divini transgressionem mandati Regno paradisi pulso, quam nobis omnibus illius posteris clausam caeli ianuam reseraret. Postremo tuam mentem ad Spiritus Sancti beneficia perpendenda converte. Cuius proprium est ad veram amplectendam fidem, ad veritatis agnitionem, ad notitiam detestationemque peccatorum nos adducere, ad emendationem vitae impellere, cor lumine speciali accendere exque daemonis habitaculo domicilium Dei constituere, inicere sanctas inspirationes, adiuvare bona proposita [facere ?] et perficere atque alia plurima in anima hominis sibi conformi operari, donec ad perfectam totius Sanctissimae Triados fruitionem illam deducat. 3. Expensis singularum Trinitatis sacratissimae personarum singulis beneficiis, singulares pro iis singillatim gratias age. Lauda Patrem optimum maximumque, quod te creavit ad gloriam et ne condemnet ad ignominiam, pete. Exalta Filium, quod te redemerit per amorem ad vitam et ne propter digna summo odio peccata ad mortem detrudat aeternam, humiliter ei supplica. Extolle Sanctum Spiritum, quod te illuminavit per gratiam et obnixe ab eo expostula, ne te ad Acherontis101 tenebras demittat per iustam iracundiam. Deinde conclude affectus in Sanctissimam Triadem illis Trium Puerorum iaculis: “Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu: Laudemus, et superexaltemus eum in saecula. Benedictus es Domine in firmamento caeli, et laudabilis, et gloriosus, et super- exaltatus in saecula”102. [f.63r] 101 Acheron, -tis, fluvius Inferorum; saepe ponitur pro ipsis Inferis. “Acheronta” (v. infra, Dominica XIII Post Pentecosten, PSC, pt. 1) Accusativus est Craecae terminationis. Ita sec. FLL. 102 LH, II, p. 851: Hebdom. I, Dominica, Ad Laudes matut., Canticum in fine.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==