522 inspectio cordis 2. “Euntes ergo docete” (Mt 28[, 19]). Expende clementiam bonitatemque Christi veri Numinis: qui licet ob lapsum ad variorum idolorum cultum mortales, tanquam Dominus neeis, uti antea diluvio mundum subvertens fecerat, severe punire possit, tamen vitae potius se Dominum domonstrans, Apostolis mandat: “Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos innominePatris,etFilii,etSpiritusSancti”[ibid.].At istudquam- obrem? Ut omnis, inquit, “qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus” [Mc 16, 16] sit. Move igitur cum Christo manum et dono fidei, ut salutem habeas, cooperare. 3. “Docete omnes gentes” (Mt 28[, 19]). En pientissimum Salvatorem! qui quoniam neminem hominum perire vult, ad omnes regiones, provincias, regna, imperia, imo ad orbem universum Apostolos demonstraturos viam salutis delegat. Profecto certissimum est, nullam penitus orbis partem, aut populum inveniri posse, ad quem Evangelicae doctrinae praedicatio non pervenerit unquam. Quod vero maiorem mortalium numerum in tenebris idololatriae atque haereseos versari contuemur, illud est rationis: eos iterum a Christi Domini deviasse et abscessisse doctrina; per Machometum, Arium, Lutherum, Calvinum, heresiarchasque alios, imo per ipsum orci spiritum, qui omnium magister est errorum et errantium, seductos; quorum perditio ex illis promanat ipsis. O singulare Dei beneficium tibi in vocatione sancta orthodoxae fidei persistenti praestitum! Iacta in Domino cor tuum et ore quidem Pharisaei sed corde pii Catholici dic: “aGratias tibi agoa”, Domine, “quodb non sum sicut caeteri” [Lc 18, 11]: gratias tibi ago Sanctissima Trinitas, quod non incedam via erroris, sed veritatis; tuum hoc opus est, tua gratia, tuum beneficium. Utinam, quod supplex oro, etiam infideles illumines, haereticos [f.62r] convertas, peccatores exsuscites: Ut sub uno Pastore, in uno ovili una te omnes profiteamur, colamus, amemus sine ulla temporis circumscriptione. Amen. a-a “ago tibi” (BSV) b “quia” (BSV)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==