Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

521 recollectiones in dominicis elationis, resistentiaeque: haec quoniam per ostium non intrant, furum titulo et latronum nomine insigniuntur a Christo. Furantur enim animabus Regnum Dei easque occidunt, ut latrones. Quippe toties cuiusvis mortalis anima proxima est morti, quoties proxima est peccandi desiderio et iam moritur, cum mortali crimine inficitur. Tu fures hos, latrones, vitare stude: passiones, inquam, tuas rationis nexu vinci potius, quam ab iis vincaris; feret siquidem tibi opem quem suscepisti, Christus. Dominica Trinitatis Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra” (Mt 28[, 18]). Considera, quod hic Dominus respicit se ut hominem, non ut Deum. Nam secundum divinitatem aequalis Patri est potentia ab aeterno, quama nullo datam accepit, sed semper ex se habuit. Siquidem, teste divo Athanasio: “Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus”.99 Data est ergo potestas Christo, ut homini, in caelo, ut illud primus ingressus credentibus, iustis sanctisque aperiret; infidelibus, iniustis damnatisque praecluderet. Data est potestas in terra, ut omnem creaturae cultum aboleret, idolomaniam subverteret, fidem ad veram tum per se, tum per suos discipulos gentes attraheret, Ecclesiam sibi constitueret atque demum ubique in mortalium mentibus, animis cordibusque regnaret. O te felicem futurum, si te huic potentissimo Regi hodierna die totum subieceris in forma acceptabili panis, te ne terreat a sui susceptione, ad te venienti! [f.61v] 99 Athanasius, Expositio Symboli Quicunque – Tractatus de Fide Catholica, 13: PG 28, IV, 1598.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==