Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

520 inspectio cordis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Pastoria ostiarius aperit” (Io 10[, 3]). Considera sub nomine Pastoris omnem Superiorem intelligi; sub ostiarii nomine, Spiritum Sanctum, qui aperit ostium pastori, hoc est Superiori vias Domini monstrat rectas, per quas oves sibi commissas, puta subditos, Fratres discipulosque ducat; non carnis, non laudum appetentiae, non propriae utilitatis vento e salutari tramite deiciendus. Tu itaque Superiores instar Christi apud te manentis veneraberis iussisque eorum, nutibus, voluntati, tanquam Spiritus Sancti mandatis, obtemperabis: definiens apud te nunquam futurum esse, ut decipiaris, si illis obsequaris. 2. “Quia sciunt vocem eius” (Io 3[, 4]). Considera, vocem Domini esse, si ad emendationem vitae vocaris, si ex via deduceris errorum, si ad poenitentiam pro delictis agendam excitaris, si ad mundi contemptum, abnegationem tui, amorem proximi et obsequium compelleris. Si denique ad omne genus virtutum admoneris complectendum, illa quae te excitat, compellit, admonet, vox Domini est. Hinc quam felices illos esse decernes, qui hanc vocem audiunt, sciunt, cognoscunt! ea namque ratione fieri non posse, ut seducantur, errent, pereant. Tu cor ipsi semper apertum exhibens dic iusto cum Davide: “Paratum tibia,” o suavissima Domini vox!, “cor meum” [Ps 56, 8] “fiat mihi secundum verbum tuum” [Lc 1, 38]. a om. “tibi” (BSV) 3. “Qui non intrat per ostium [...] fur est, et latro” (Io 10[, 1]). Considera, qui sunt isti fures latronesque per ostium non ingredientes, a Sancto Spiritu non promanantes. Nempe omnia ad peccatum et graviores imperfectiones incitamenta: omnia mala desideria [f.61r] carnis, vindictae, damni inferendi, iniquae delationis, nocendi alteri, persequendi proximum etiam sub iustae accusationis et zeli specie, renunciandi virtuti, proposita bona infringendi, relinquendi viam Domini, tum odii, rancoris, invidiae,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==