Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

519 recollectiones in dominicis rant, quod speculationi praxim non adiungant; siquidem illi solum “Beati, quia audiunt verbum Dei, et custodiunt illud” [Lc 11, 28]. Perge, tu, ad sacram mensam et audiendi et imitandi animo atque ibi certissima pascua invenies. 3. “Ingredietur, et egredietur” (ibid.). Supposito Religionem tuam esse istud ostium Christi, considera, tam eos salvari qui per illud ingrediuntur, quam eos qui egrediuntur. Hoc est: non solum illos religiosos ad vitam ingredi, qui semel intra septa monasterii recepti ibi continuae vacant solitudini, orationi, poenitentiae, et aliarum virtutum exercitiis, nunquam in publico apparentes, nunquam extra pedem efferentes, sed illis quoque promissam vitam immortalem esse, qui, sive obedientia, sive charitate compulsi, aut Religioni, aut proximo auxilii ferendi gratia in mundum egrediuntur, quamvis non ita, atque opus sit, communibus sui Ordinis functionibus satisfacere possint. Non enim eam, quae requiritur commoditatem orandi, meditandi, piae lectioni insistendi, spiritualia colloquia tractandi et alia id genus exercendi inter saeculares homines habent, quam religiosa in domo positi. Sed quoniam per ostium charitatis, sive obedientiae inde sunt egressi, non suis meritis privantur, non salutis patiuntur detrimentum. Accedens igitur ad Christum in altari te praestolantem, petes ab eo resignationis virtutem, ut cum ille velit te Magdalenam agere orando, non renuas; cum laborando Martham, acquiescas98. [f.60v] 98 Cf. Lc 10, 38-42. Auctor sequitur sententiam eorum, qui identificant Mariam Magdalenam cum Maria sorore Lazari et Marthae. Cf. Busaeus, op. et loc. cit.: “... sive enim per eam ingrediaris in ovile, ut quiescas, et orationis ac contemplationi divinarum rerum vaces cum Magdalena, sive egrediaris cum Martha ad iuvandum proximum, uberrima pascua invenies, [...]”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==