Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

518 inspectio cordis 10, 11]. Pastoris enim bonitati nihil deest, si vitam cum pascuis gregi suo procurat sufficientibus. Utrumque ab illo studiosissime factum vide. Nam et vitam nobis morte propria comparavit et cibum sacrosancti corporis potumque dulcissimi sanguinis, quae usque adeo magno ac salubri animis nostris sunt nutrimento, nobis itidem ovibus suis abundantissime suppeditat, cum inquit: “Caro a mea vere est cibus; b Sanguis meus vere est potus” [Io 6, 56]. a add. “enim” (BSV) b add. “et” (BSV) O edulium! o nutrimentum! o escam beatissimam! quae simul purgat viscera animae, simul nutrit: una morbum fugat et robur novum infundit, medicina est et nutrimento! Da ergo operam, ne gratis caelicum hunc cibum sumas. Servi enim dominorum suorum escas non inani liberalitate profusas manducant; sed quo saepius et lautius tractantur, eo alacriores in obsequiis deferendis, frequentiores ac ferventiores sunt. Et tu a mensa Christi dormies? 2. “Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet” (Io 10[, 9]). Expende, recte quendam spiritualem virum observasse: Christum Dominum esse ostium et vitam doctrinamque eius; ovile esse Ecclesiam, religionem, aut piam aliquam sodalitatem96. Qui ergo per hoc ostium, id est per Christum, in ovile Christi, id est Ecclesiam, religionem, aut sodalitatem ingrediuntur; omni absque dubio salvantur. Intrare etiam per ostium est, [f.60r] doctrinam Salvatoris et vitam ac praesertim sanctissimam sassionem meditari imitarique.97 Quanquam vero multi sint, qui Christum professi dogmata illius amant et assiduo recolunt, tamen a salutis ostio idcirco aber96 Cf. Busaeus Ioannes, ST, Enchiridion piarum meditationum in omnes dominicas, Sanctorum Festa, Christi passionem, etc., Moguntiae 1606, p. 65: Feria III. Pentecostes. Annotatio marginalis identificat “spiritualem virum” cum Busaeo citationeque indicat ubi facta est ista eius “observatio”. 97 Cf. ibid., p. 66: “Considera, tunc te fore optimam ovem in ovili, si doctrinam, vitam et passionem Christi sedulo expendas et in omnibus imiteris”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==