517 recollectiones in dominicis Nunc itaque occupa tuam mentem in summo Dei Optimi Maximi erga nos amore, et nostri salvandi cura, studioque, qui tam multa, facillimaque remedia providet nobis, ut habeamus vitam aeternam! 3. “Lux venit in mundum” (Io 3[, 19]). Considera, quae sit Lux ista, quae venit in mundum: nimirum dona et gratiae Spiritus Sancti, quae accendunt sensus nostros et corda illuminant, ut bona divino amore operemur. Et quamvis Lucem hanc Christum fuisse dicat Evangelista, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum95; cogitari tamen potest eum intendisse Spiritum Sanctum, qui Servatori nostro semper coniunctus erat et proprium esse Spiritus Sancti illuminare, accendere, dirigere; quod Ecclesia precatusb dicens: “Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra”. Iam, quam copiosa sit lux ista, inde percipies, quod universis mortalibus illuminandis [f.59v] sufficiat c. b in ms. erronee: “precatus” c in ms. hic ob inadvertentiam superflue his epetitur: “mortalibus” O te miserum, si illam non conceperis! magis miserum, si tua malitia pepuleris! ac deinde miserrimum, si hac in sacratissima Communione accepta adhuc in caligine elationis, proprii iudicii, impatientiae, curiositatis,pigritiae, aliorumque pessimorum defectuum versaris. Feria III Pentecostes Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant” (Io 10[, 10]). Considera, bonum esse Pastorem Christum Dominum ipso de se testimonium exhibente his verbis: “Ego sum Pastor bonus” [Io 95 Cf. Io 1, 9.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==