Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

515 recollectiones in dominicis Qua voce hodie, tu, anima mea, Conditorem tuum efferes? quibus laudibus exornabis, qua animi gratitudine contentabis? tam incomprehense bonum! tam immense tui amantem! ut, qui Unicum suum in ara crucis pro tua salute immolandum obtulerit. Quo vero modo ipsum Iesum attolles, quo actu illi rependes mortem pro mundo universaliter, pro te particulariter toleratam? Age, vicissim illi Unicam tuam filiam tibi valde amabilem92, nempe voluntatem propriam ultro citroque offer in altari obedientiae immolandam. 3. “Ut omnis, qui credit in eum non pereat” (ibid.). Quivis pro collato beneficio vel par reposcit, vel memoriam saltem ipsius ac gratitudinem. Nihil homines hominibus impertiuntur frustra. Deus a te, anima mea, pro incomprehenso redemptionis beneficio, atque simul a mortalibus universis nihil aliud requirit, nisi fidem, nisi, ut credatur in ipsum; atque id non pro sua, sed nostra parte, pro nostro commodo, bono, incolumitate, ne pereamus. Attamen considerabis: plurimos esse gentilium, apellarum93, haereticorum, qui beneficio redemptionis abusi, non solum non credunt, sed blasphemant. Imo quot christianorum sunt, qui huic dono fidei non cooperantur, bona negligentes, mala consectantes. Compatiaris eorum caecitati, et tam illis, quam tibi, ad credendum et agendum lumen a Sole in sanctissima Eucharistia abscondito humiliter pete, ut credendo et agendo non pereas, sed inspirationibus, praeceptis illuminationibusque divinis parendo salveris. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ut Filium suum Unigenitum daret” (Io 3[, 16]). Considera, te eundem Dominum, qui pro mundi salute mortuus est hodie vivummanducasse. O te mirabiliter a Deo adamatum, cui redempto Redemptor seipsum cibum porrexit! Corpus suum dedit pro nutrimento, sanguinem pro refrigerio! Expende ergo 92 Cf. Iudic 11, 29-39. 93 Apella – “sine pelle, quo nomine vocati sunt Iudaei circumcise” (SLL).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==