Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

514 inspectio cordis pulchritudine tellurem depinxit ac distinxit amore tui. Quid non habent oculi, quo oblectentur? quid desideret cor tuum, quo satiatur? quid deficit animae tuae, quo recreetur, reficiaturque? Ac pauca equidem haec viliaque amore tui facta esse putavit pientissimus Parens, nisi quoque Unigenam suum tuam ob salutem necari voluisset. Sic Deus iste optimus dilexit mundum: sic humanum genus, sic te ingratum. Erubesce hic, et confundere; quod nihil amore eius feceris generosi, et nihil memorabilis actus patraris, nihil solidae exercueris virtutis; quin imo, si te diligentius inspexeris, pro bonis mala a te reddita esse invenies: pro amore, odium; maleficium, pro beneficio; pro gratiis, ingratitudinem. Fatentur id graviores tuae quotidianae culpae, quas, examinata accurate conscientia, innumeras reperies. Age per immortalem Deum iam propone non solum tua, verum etiam aliena crimina deplorare et dignis satisfactionibus divinam reconciliare Maiestatem. 2. “Ut Filium suum a daret” (ibid.). a add. “unigenitum” (BSV) Expende, quantum sibi apud subditos ille rex amorem compararet, qui natum suum, et hunc unicum, pro regni incolumitate, quod iamiam cum omnibus provinciis omnino esset periturum ac aeternum delendum, morti offerret. Profecto vigeret talis principis apud suos perennis amor et memoria; apud exteros perpetua admiratio. Obtulerat se Moyses ad magnam ignominiam ac poene aeternam damnationem coramDeo universum Israelem extinguere volente90, his verbis: “Domine, aut parce populo huic, aut me [f.58v] dele ex libro vitae”91. Quem actum omnes mortales admirantur et merito ipsum Numen approbavit. 90 Cf. Ex 32, 10. 91 Cf. ibid., 31-32: “aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==