513 recollectiones in dominicis existimeris, sed etiam externe id demonstres, omnigenas imperfectiones dehinc cavendo, virtutibus exercendis universis maximam navando operam. Spiritus namque Sanctus mentes carnalium in sui amorem permutat, sicut fecit cum Apostolis. Quorum, foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia, eodem Sancto Doctore attestante89. Feria II Pentecostes Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Sic a Deus dilexit mundum, ut Filium” etc. (Io 3[, 16]). a add. “enim” (BSV) Occupa mentem tuamb in divina expendenda erga homines dilectione, quae tanta est, ut humana lingua, imo angelica, exprimi nequeat ac mente comprehendi. Nam si alios amoris actus prae- teris et si nullum nobis praeter hunc exhibuisset, quod dedisse decreverit victimam pro totius humani generis salute Unicum suum, ac reipsa dederit; utique hoc solum infinitae charitatis ac incomprehensi amoris est. b in ms. erronee: “tuum” Considera, quanta tui amore facit quotidie, quanta fecit in primordiis nascentis mundi. Amplissimam universi totius machinam tui amore condidit. Lucidissimos caelis [f.58r] oculos, a quibus materiale perquam necessarium lumen haberes, affixit. Tot volatilium, reptiliumque genera, tot piscium in aquis na[ta]ntium turmas produxit amore tui. Variegata arborum, florum herbarumque 89 Idem, ibid., 1220, n. 1574, ubi legitur: “Spiritus Sanctus repentino sonitu super discipulos venit ... , mentesque carnalium in sui amorem permutavit, et foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia, quia dum Deum in ignis visione suscipiunt, er amorem suaviter arserunt”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==