510 inspectio cordis exornant honoribus, aut stemmatibus nobilitant. Sacerdotes, quos adeunt, iis benedictionem impertiunt. a in ms. erronee: “quas” At Dominus noster Iesus Christus et opes plurimas, (puta virtutes) uti Rex ditissimus; et stemmata gloriosa (puta characterem gratiae variorumque favorum signa) et benedictionem suam divinam, quascunque invisit, animabus elargitur. Considera, quod hic ad te hodie venit et non solus quidem, sed cum Patre cumque Sancto Spiritu. Ubi enim Filius cum Patre se se promittit sistere, ibi quoque presentem Spiritum tanquam ab utroque promanantem necesse est. Ergo festinans descende ad cubiculum tuum et illud purga, munda, exorna, ut dignum sit tanto hospite excipiendo, nam Dominum Iesum oportet apud te hodie manere; quem cum Zachaeus domi suae habiturus erat, quan- to gaudio exultabat! quae bona proponebat!86 Longe tu maiori laetitia exilias pluraque bona proponas, utpote quem tam gratiosis, magnificis, serenissimis sanctissimisque hos- pitibus comitatus Iesus aditurus sit. Ecce Pater venit; surge, quid dormis? ecce Sponsus adest, prodi obviam illi; ecce Consolator advolat, cur maerore confectus gemis? Aperi illis cellam cordis tui et in caelum mutabitur ab illis. O Trinitas! o Pater Sanctissime, Fili clementissime, Spiritus amabilissime, patet vobis mansio animae meae. Venite, accelerate, sed homo ego peccator sum. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et asubito factus est sonus de caeloa, tanquam b spiritus vehementis, et replevit totam domum” (Act 2[, 2]. a-a “factus est repente de caelo sonus” (BSV) b add. “advenientis” (BSV) Adventum Spiritus Sancti expendere potes admirabilem, et antecedentia eius: 86 Cf. Lc 19, 68.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==