511 recollectiones in dominicis 1. Quod eum cordis tristitia praecesserit; loquente [f.57r] Domino: “Tristitia creplebit cor vestrum”. c “implevit” (BSV) 2. Ingens sonitus adventante illo auditus est. 2) Ingens sonitus adventante illo auditus est; 3) Non aliunde, sed de caelo prodibat. Et haec est ratio cognoscendorum Spirituum Dei. Si nimirum afflictio praecedit illos, quae proprium divinae gratiae in animam hominis effundendae signum est, iuxta illud cuiusdam dictum: “Paene nunquam viciniorem habemus Deum, quam in arcto constituti”87. Et Nahum: “Dominus, inquit, in tempestate, ind turbine viae eius” [Nah 1,[ 3]). d “et” (BSV) Cum strepitu, et sonitu, concussa, terrefacta attritaque anima venit ad hominem. Ac denique a Christo Domino missus venit, ex alto, ex illa immortali triumphantis Imperatoris caelestis arce. Nam e stygia palude erumpentes afflatus, malorum, inquam, geniorum susurri blande accedunt animam, molliter illam permulcent, sed in discessu mille morsus conscientiae, mille aculeos, mille acerbissimos dolores relinquunt. Spiritum contra Domini in turbine venire, praecedente afflictatione, sonitu, clarum est; quem tamen vestigia laetitiae relicta, mille solatia, mille fructus, mille bona subsequuntur. Si ergo afflictus ante Sacrum Convivium eras, vel ob tuas imperfectiones, vel ob desiderium gratiae divinae inveniendae, vel ex alia quacunque pia causa, puta Spiritum Domini te accepisse, quem incredibiles stipabunt consolationes. 87 Drexelius Hieremias, SI, Gymnasium Patientiae, P. I, c. IV, §2: Sagittae, in Opera omnia II, Antverpiae 1643, 10. Sequitur allegti e Nahum: “Eam ob. Causam Nahum propheta: ‘Dominus ...’”. In margine citatur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==