509 recollectiones in dominicis Contra uti indignus ille filii nomine est, cui surdo occinitur fabula, gratis omnia praecepta inculcantur multaque a Patre iniunguntur. Sic ne quidem servus Dei censendus est, qui, quae Dei sunt, non curat. Sic enim de talibus conquesta Bonitas infinita dicit: “Quid a bme vocatisb, Dominec; et non facitis, quae iubeod vose?” [Lc 6, 46] a add. “”autem” (BSV) b-b “vocatis me” (BSV) c add. “, Domine” (BSV) d “dico” (BSV) e om. “vos” (BSV) Tuum itaque erit, per veram divinarum legum ac verborum et eorum qui illius vices agunt, observationem ad perfectam unionem contendere. 2. “Et Pater meus diliget eum” (ibid.). Expende, quomodo sibi servi illi gratulantur, qui obsequiis suis, non tantum filiorum sibi animos, sed etiam parentum conciliant: quorum gratiam cum adepti sunt, lenissime se equitare, favoniis eius afflati existimant et gaudent. Hoc pariter cuivis sibi obse- quenti promittit Veritas, quod non solum amorem suum, sed etiam aeterni Patris, omnipotentis atque clementissimi Domini vera obedientia ac obsequiis sit demeriturus. “Et Pater,” inquit, “meus diliget eum”. O felicitatem animae Iesum amantis! o beatitudinem Spiritui Sancto obsequentis spiritus! Quid potest tibi in vita (expende) bea- tius contingere, quam si amatus fueris a Deo? Iam optime cum hoc actum est, quemquem Deus adamaverit. Sed vide amori divino in te extenso respondeas pari amore, (quanquam quis hoc queat assequi?) humillimis obsequiis, promptitudine alacri, forti servitio, constanti obedientia. [f.56v] 3. “Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus” (ibid.). Famosae illae domus quae a regibus visitantur; beata limina, quaea sacerdotum, et quorumvis servorum Dei pedes calcant. At de illa anima quid sentiendum cuius cubile castus Amor ingreditur, cuius mansionem Regum Rex, Sacerdos summus iuxta ordinem Melchisedech visitat? Reges, quos inviserint, ditant opibus,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==