Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

508 inspectio cordis 3. “Mittam vobis” (Io 15[, 26]). Cum Moses suae tenuitatem facundiae apparenti sibi Deo et mandanti, ut Pharaonem liberandorum Isacidarum [s] gratia accederet, excusabat, hoc responsi accepit: “aVade, eta ego ero tecum” [Ex 3, 12]. Ita Christus Dominus Apostolos convertendo orbi delegans et ipse nihilominus sese illis subtrahens, ne prorsus dubitarent, ac vererentur, quid gentibus praedicaturi essent, qua arte perditos gentiles ad veri Numinis cultum adducturi, quibus auxiliis non solum sophismata, fallacias erroresque mortalium illorum refutaturi, sed etiam minas, persecutiones mortemque sibi ab illis intentatam subituri, animat eos dicens: “bMittam vobis Spiritum veritatisb, ille vos docebit omnia” [Io 14, 26]; ille vobis magister, fautor, coadiutor solatorque futurus est. Quin etiam ne penitus ob absentiam ipsius desperarent, omnino quandam iis certissimam praesentiam suam pollicitus dixit: “cEgo ero vobiscum [...] us- quead consum[m]ationem saeculic” [Mt 28, 20]. a-a om. “Vade, et” (BSV) b-b “Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mitted Pater in nomine meo” (BSV) c-c “ego vobiscum sum” (BSV) Et profecto tu hodie id ipsum expertus es. Omnino enim illum in altari praesentem vidisti, adorasti, suscepisti. Quocirca, ne tu quoque apostolica munia obire tibi iniuncta trepides. Nam non solum suum tibi Spiritum misit, sed etiam ipse ad te venit, tecum est, tecum omnia operabitur. [f.56r] Dominica Pentecostes Ante Sanctissimam Communionnem Punctum 1. “Si quis diligit me, sermonem meum servabit” (Io 14[, 23]). Considera, perfectae dilectionis esse, divinos sermoness cus- todire. Nam sicut filii, qui vero amore feruntur in parentes suos, eorum ad unguem explere voluntatem satagunt: hoc modo, qui filiorum Dei, Patris optimi ac maximi amantes esse voluerint, mandatorum ipsius diligentissimae executioni invigilare debent.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==